CEBUS seu CEPUS

CEBUS seu CEPUS
CEBUS, seu CEPUS
simiae genus, Solin, c. 30. Iisdem fere temporibus (Dictatoris Caelaris) illic (Romae) exhibita monstra sunt. Cepos appellant, quorum posteriores pedes crure et vestigiô humanos artus mentiuntur: priores hominum manus referunt: quae tamen a nostris non amplus, quam semel, visa sunt. Graeci partim Κήπους, partim κήβους vocant. Aristoteles simias cum cauda κήβους appellat, et sane huiusmodi cepis posteriores pedes humanis pedibus similes, manibus priores sunt. Hesyehius, κῆπος ζῶον ὅμοιον πιθήκῳ, Cepus, animal simile simiae. Agatharchides, et ex eo Diodorus Siculus, κῆπον habere, τὸ μὲν πρόσωπον λέοντι, τὸ δὲ σῶμα πάνθηρι, τὸ δὲ μέγεθος δόρκαδι, faciem quidem leonis, corpus vero pantherae et magnitudinem capreae, tradunt: Idemque scribit ex Artemidoro Strabo, l. 16. At. l. 17. prodit idem, Babylonis Memphitas colere Cepum, qui faciern habeat Satyro similem, τἄλλα δὲ ἄρκτου καὶ κυνὸς μεταξὺ, reliqua vero partim urso, partim cani. Ubi libri quidam scribunt κῆπον, alii κῆβον. Nomen invenisse hoc animal κῆπον, κατα την` ποικιλίαν, quasi bortum pro varietate formae dictum, tradunt summi Auctores. Sed nomen est illius gentis, ubi fera ipsa nascitur. Cep enim aut Ceb Aethiopes appellâsse videntur, inde in Aegyptum et hinc in Graeciam, nomen cum ipso animali illatum: unde Graeci Κῆπον aut Κῆβον dixêre, quemadmodum Τίγρις, κάμηλος, πάρδαλις, ἐλέφας, τάρανδος, βόναςςος, et sexcenta id genus animalia, quae appellationes nacta sunt ab eorum locorum populis, in quibus nata. Salmas. ad Solinum, d. l. Origo vero ex Hebraico Koph, ut videtur, quae vox in Sacris occurrit 1. Regum, c. 10. v. 22. et . Paralipom. c. 9. v. 21. ubi Salomonis classis e Tharsi advexisse legitur Kophim, i. e. simias: uti Vereres et Recentiores explicant. Ne desunt. qui dictos velint a verbo Kuph, vel jakaph. h. e. ambire et circuire; propter frequentes circulationes, uqibus et se ipsum exercet et spectatores detinet hoc animal. Hinc ergo Aethiopum Cephus, primum Pompeiii M. Ludis Romae visus, teste Pliniô, l. 8. c. 19. in cuius descriptione quamvis mire varient Auctotes, ut vidimus: ex iis tamen Aethiopicum aut Troglodyticum esse animal, inter simiatum species, colligere proclive est, vide Bochart. Hierox. Part. prior. l. 3. c. 31. et infra Cesus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”